monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 21, 3
Quae apertius in cunctis ostendimus, si pauca breviter consiliorum eius argumenta pandamus. Ecce enim quidam rebus contentus propriis, decrevit nullis mundi huius occupationibus implicari, valde formidans quietis suae commoda perdere, et valde despiciens cum peccatis lucra cumulare. Ad hunc hostis callidus veniens, ut intentionem bonae devotionis subruat, quasi utilitatis consilium subministrat, dicens: Ea quidem quae habes, in praesenti sufficiunt, sed his deficientibus quid acturus es? Si enim post haec nulla providentur, adsunt quae ad praesens impendenda sunt filiis, sed tamen paranda sunt quae serventur. Deesse potest citius etiam quod adest, si sollicitudo provida cesset parare quod deest. An non et terrena potest actio peragi, et tamen in actione culpa declinari, quatenus et exteriora stipendia praebeat, et tamen internam rectitudinem non inflectat? Haec interim blandiens insinuat, et seorsum iam in negotio terreno quod providet peccati laqueos occultat. Ossa itaque eius sicut fistulae aeris sunt, quia perniciosa eius consilia auditori suo consulentis vocis suavitate blandiuntur.