monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 21, 2
Quid per ossa Behemoth istius, nisi consilia designantur? Nam sicut in ossibus positio corporis roburque subsistit, ita in fraudulentis consiliis tota se eius malitia erigit. Neque enim vi quempiam premit, sed calliditate pestiferae persuasionis interficit. Et rursum, sicut ossa quae irrigant medullae confortant, ita eius consilia per spiritalis naturae potentiam infusa ingenii subtilitas roborat. Hoc vero testiculi eius ab ossibus, id est suggestiones a consiliis, distant, quod per illas aperte noxia inserit, per haec autem quasi ex bono consulens ad culpam trahit, per illas pugnando superat, per haec velut consulendo supplantat. Unde et bene eius ossa, id est haec eadem consilia, aeris fistulis comparantur. Aeris quippe listulae sonoris aptari cantibus solent, quae admotae auribus dum blandum carmen subtiliter concinunt, interiora mentis in exteriora delectationis trahunt; et dum dulce est quod auribus sonant, virilitatem cordis in voluptatis fluxu debilitant. Cumque auditus ad delectationem trabitur, sensus a statu suae fortitudinis enervatur. Ita quoque astuta eius consilia dum quasi blanda provisione consulunt, cor a forti intentione invertunt; et dum dulcia resonant, ad noxia inclinant. Quasi ergo aeris fistulae sunt, quae dum libenter audiuntur, ab interna intentione animum in exterioris vitae delectationem deiiciunt. Hoc enim Behemoth iste magnopere ad exsequendam deceptionem satagit, ut dum perversitatis suae consilium quasi utile ostendit, suaviter valeat sonare quod dicit, quatenus et ostensa utilitate mentem mulceat, et absconsa iniquitate corrumpat.