monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 20, 6
Est tamen quod ad destruendas eius versutias utiliter fiat, ut dum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum undique ambitu ne fugiat clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur. Et Paulus dum quosdam in Ecclesia incontinentes aspiceret, concessit minima, ut maiora declinarent, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat . Et quia tunc solum coniuges in admistione sine culpa sunt cum non pro explenda libidine, sed pro suspicienda prole miscentur, ut hoc etiam quod concesserat sine culpa, quamvis minima, non esse monstraret, illico adiunxit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium . Non enim est sine vitio quod ignoscitur, et non praecipitur. Peccatum profecto vidit, quod posse indulgere praevidit. Sed cum in dubiis constringimur, utiliter minimis subdimur, ne in magnis sine venia peccemus. Itaque plerumque nervorum Behemoth istius perplexitas solvitur dum ad virtutes maximas per commissa minora transitur. Sequitur: