monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 20, 5
Alius pensare pondus honoris ecclesiastici negligens, ad locum regiminis praemiis ascendit. Sed quia omne quod hic eminet plus moeroribus afficitur quam honoribus gaudet, dum cor tribulationibus premitur, ad memoriam culpa revocatur, doletque se ad laborem cum culpa pervenisse, et quam sit iniquum quod admiserit ex ipsa fractus difficultate agnoscit. Reum igitur se cum impensis praemiis agnoscens, vult adeptae sublimitatis locum deserere, sed timet ne gravius delictum sit suscepti gregis custodiam reliquisse; vult suscepti gregis curam gerere, sed formidat ne deterior culpa sit regimina pastoralis gratiae empta possidere. Per honoris ergo ambitum ligatum culpa hinc inde se conspicit. Esse quippe sine reatu criminis neutrum videt, si aut susceptus semel grex relinquatur, aut rursum sacra actio saeculariter empta teneatur. Undique metuit, et suspectus latus omne pertimescit, ne aut stans in empto regimine non digne lugeat, quod non etiam deserens emendat; aut certe regimen deserens, dum aliud flere nititur, rursus aliud de ipsa gregis destitutione committat. Quia ergo Behemoth iste ita inexplicabilibus nodis ligat, ut plerumque mens in dubium adducta, unde se a culpa solvere nititur, inde in culpa arctius astringatur, recte dicitur. Nervi testiculorum eius perplexi sunt. Argumenta namque machinationum eius quasi quo laxantur ut relinquant, eo magis implicantur ut teneant.