monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 20, 4
Alius cuncta quae mundi sunt deserens, atque per omnia frangere proprias voluntates quaerens, alieno se subdere regimini appetit, sed eum qui sibi apud Deum praeesse debeat minus cauta inquisitione discernit. Cui fortasse is qui sine iudicio eligitur, cum praeesse iam coeperit, agi quae Dei sunt prohibet, quae mundi sunt iubet. Pensans itaque subditus vel quae sit culpa inobedientiae, vel quod contagium saecularis vitae, et obedire trepidat, et non obedire formidat, ne aut obediens Deum in suis praeceptis deserat, aut rursum non obediens Deum in electo priore contemnat; et aut, illicitis obtemperans, hoc quod pro Deo appetit contra Deum exerceat, aut rursum, non obtemperans, eum quem suum iudicem quaesierat suo iudicio supponat. Aperte ergo iste per indiscretionis suae vitium perplexis testiculorum nervis astringitur, quia aut obtemperans, aut certe non obtemperans, in culpa transgressionis ligatur. Studebat proprias voluntates frangere, et curat eas etiam contempto priore solidare. Decrevit mundum funditus relinquere, et ad mundi curas vel ex aliena voluntate compellitur redire. Perplexi itaque nervi sunt, cum sic nos argumenta hostis illigant, ut culparum nodi quo quaeruntur solvi, durius astringant.