monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.251 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 20, 2
Nervi testiculorum eius sunt pestifera argumenta machinationum . Per ipsa quippe calliditatis suae vires erigit, et fluxa mortalium corda corrumpit . Testiculi eius sunt suggestiones pravae, quibus in mentis corruptione fervescit, atque in construprata anima iniqui operis prolem gignit. Sed horum testiculorum nervi perplexi sunt, quia suggestionum illius argumenta implicatis inventionibus illigantur, ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse peccatum fugere appetant, hoc sine alio peccati laqueo non evadant; et culpam faciant dum vitant, ac nequaquam se ab una valeant solvere, nisi in alia consentiant ligari. Quod melius ostendimus, si qua ex conversatione hominum illigationis huius exempla proferamus. Quia vero in tribus ordinibus sancta Ecclesia constat, coniugatorum videlicet, continentium, atque rectorum; unde et Ezechiel tres viros liberatos vidit, videlicet Noe, Daniel, et Iob ; et in Evangelio Dominus dum alios in agro, alios in lecto, atque esse in molendino alios perhibet , tres procul dubio in Ecclesia ordines ostendit; liquido satisfacimus, si singula ex singulis exquiramus.