monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 19, 2
Prima quidem serpentis suggestio mollis ac tenera est, et facile virtutis pede conterenda, sed si haec invalescere negligenter admittitur, eique ad cor aditus licenter praebetur, tanta se virtute exaggerat, ut captam mentem deprimens, usque ad intolerabile robur excrescat. Caudam itaque quasi cedrum stringere dicitur, quia semel eius in corde recepta tentatio, in cunctis quae subsequenter intulerit velut ex iure dominatur. Huius ergo Behemoth caput herba est, cauda cedrus, quia ex prima quidem suggestione blandiens substernitur, sed per usum vehementer invalescens, succrescente tentationis fine, roboratur. Superabile namque est omne quod initio suggerit, sed inde sequitur, quod vinci vix possit. Prius enim quasi consulens blanda ad animum loquitur; sed cum semel dentem delectationis infixerit, violenta post consuetudine pene insolubiliter innodatur. Unde et bene stringere caudam dicitur. Dente enim vulnerat, cauda ligat, quia suggestione prima percutit, sed percussam mentem, ne evadere valeat, invalescente fine tentationis, astringit. Quia enim peccatum tribus modis admittitur, cum videlicet serpentis suggestione, carnis delectatione, spiritus consensione perpetratur, Behemoth iste, prius illicita suggerens, linguam exerit; post, ad delectationem pertrahens, dentem figit; ad extremum vero, per consensionem possidens, caudam stringit. Hinc est enim quod nonnulli peccata longo usu perpetrata in semetipsis ipsi reprehendunt, atque haec ex iudicio fugiunt, sed vitare opere nec decertantes possunt, quia dum Behemoth istius caput non conterunt, plerumque cauda et nolentes ligantur. Quae contra eos cedri more induruit, quia a blanda voluptate exordii usque ad violentiam retentionis excrevit. Dicatur ergo: Stringit caudam suam quasi cedrum, ut tanto quisque debeat initia tentationis fugere, quanto finem eius intelligit citius solvi non posse.