monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.139 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 17, 3
Unde et recte ossa Behemoth istius aeris fistulis comparantur, quia nimirum, more metalli insensibilis, sonum bene loquendi habent, sed sensum bene vivendi non habent. Hoc namque quasi humiliter loquendo asserunt, quod elate vivendo contemnunt. Unde bene per Paulum dicitur: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens . Bona quippe loquens, sed per amorem eadem bona non sequens, velut aes aut cymbalum sonitum reddit, quia ipse non sentit verba quae ipse facit. Sunt vero nonnulli in huius belluae corpore non honorus claibri, non divitiis fulti, non virtutum specie decorati, non scientia calliditatis periti, sed tamen videri quales non sunt ambiunt, et idcirco contra bonorum vitam nequiores fiunt, de quibus et sequitur: