monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 17, 2
In corpore ossa sunt quae continent membra, et quae continentur. Habet ergo carnes haec bellua, habet et ossa, quia et iniqui sunt alii, qui tamen ab aliis in errore retinentur, et nequiores alii, qui in errore et alios retinent. Quid itaque aliud ossa Antichristi quam quoslibet in eius corpore valentiores accipimus? in quorum corde iniquitas dum vehementer induruit, per eos tota eius corporis compago subsistit. Multi namque in hoc mundo divites videntur, qui dum rebus opibusque subnixi sunt, quasi ex fortitudine solidantur; sed largiendo haec ipsa quibus fulti sunt, ad suum alios errorem trahunt. Modo nonnullos ut pravi fiant donis illiciunt, modo nonnullos ut pravi permaneant muneribus astringuat. Quid itaque hi nisi Antichristi ossa sunt, qui dum malos continendo multiplicant, in eius corpore carnes portant? Hi nonnunquam in decipiendis auditoribus exhibent linguae dulcedinem, quia et spinae proferunt flores; et apparet quidem in eis quod oleat, sed latet quod pungat. Amaris dulcia, noxiis blanda permiscent, et potestate quidem admirandi videri appetunt, sed fallendi arte per remissa colloquia quasi humilitet substernuntur, et per sermonem de se insinuant quod per exhibitionem negant.