monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 15, 5
Non enim sola tunc potestate erigitur, sed etiam signorum ostensione fulcitur. Unde et per David dicitur: Insidiatur in occulto, quasi leo in cubili suo . Ad apertam namque potentiam suffecisset ut leo esset, etiamsi insidians non fuisset; rursumque ad occultas versutias suffecisset, ut insidians subriperet, etiam si leo non esset. Sed quia hic antiquus hostis in cunctis suis viribus effrenatur, saevire per utraque permittitur, ut contra electos in certamine et fraude et virtute laxetur, virtute per potentiam, fraude per signa. Recte ergo et leo et insidians dicitur: insidians per miraculorum speciem, leo per fortitudinem saecularem. Ut enim eos qui aperte iniqui sunt pertrahat, saecularem potentiam ostentat; ut vero iustos etiam fallat, signis sanctitatem simulat. Illis enim suadet elationem magnitudinis, istos decipit ostensione sanctitatis. De hac cauda Behemoth istius sub draconis specie per Ioannem dicitur: Et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram . Coelum namque est Ecclesia quae in hac nocte vitae praesentis, dum in se innumeras sanctorum virtutes continet, radiantibus desuper sideribus fulget. Sed draconis cauda in terram stellas deiicit, quia illa Satanae extremitas, per audaciam assumpti hominis erecta, quosdam quos velut electos Dei in Ecclesia invenit obtinendo reprobos ostendit. Stellas itaque de coelo in terram cadere est relicta nonnullos spe coelestium, illo duce, ad ambitum gloriae saecularis inhiare.