monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 15, 3
Quem quamvis saevitia ad crudelitatem dilatet, superna tamen misericordia dierum brevitate coangustat. Hinc enim Veritas per semetipsam dicit: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet . Hinc rursum ait: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis care . Quia enim et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit misericorditer breviatos dicit, profecto et ut superbiam terreat de adversitate temporis, et infirmitatem refoveat de brevitate dierum.