monumenta.ch > Hieronymus > csg51.122 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 15, 2
Multa in his suppetunt, quae instruendis moribus proferantur; sed prius Behemoth istius violenta discutimus, ut post subtilius astuta detegamus. In Scriptura sacra cedri nomine aliquando alta excellentia gloriae coelestis exprimitur, aliquando autem pravorum rigida elatio designatur. Cedri nomine coelestis gloriae celsitudo exprimitur, sicut Psalmista testatur: Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur . Cedri rursus nomine superba pravorum potentia designatur, sicut per eumdem Prophetam dicitur: Vox Domini confringentis cedros . Quid autem cauda Behemoth istius, nisi illa antiqui hostis extremitas dicitur; cum nimirum vas proprium illum perditum hominem ingreditur, qui specialiter Antichristus nuncupatur? Qui quoniam modo honoribus saeculi, modo signis et prodigiis fictae sanctitatis in tumorem potentiae elevari permittitur, recte voce Dominica cauda illius cedro comparatur. Sicut enim cedrus arbusta caetera in altum crescendo deserit, ita tunc Antichristus mundi gloriam temporaliter obtinens, mensuras hominum et honoris culmine, et signorum potestate transcendet. Spiritus quippe in illo est qui, in sublimibus conditus, potentiam naturae suae non perdidit vel deiectus. Cuius idcirco virtus nunc minime ostenditur, quia dispensatione divinae fortitudinis ligatur. Unde per Ioannem dicitur: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et calenam magnam in manu sua; et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit et signavit super eum . Ligatus quippe missus in abyssum perhibetur, quia retrusus in pravorum cordibus, potentia divinae dispensationis astringitur, ne in quantum nocere valet effrenetur, ut quamvis per eos occulte saeviat, ad violentas tamen rapinas superbiae non erumpat. Sed illic quomodo in mundi fine sit solvendus intimatur, cum dicitur: Et postquam consummati fuerint mille anni, solvetur satan de carcere suo, et exibit, et seducet gentes . Millenario namque numero universum pro perfectione sua hoc quantumlibet sit Ecclesiae sanctae tempus exprimitur. Quo peracto, antiquus hostis suis viribus traditus, pauco quidem in tempore, sed in multa contra nos virtute, laxatur.