monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 32, 3
Quod tamen si moraliter discutimus, quomodo quotidie agatur invenimus, quia nimirum et electis lucifer oritur, et reprobis Deo permittente vesper dominatur. Unus enim atque idem sermo Dei est in ore praedicantis. Quem dum isti gaudendo, illi vero invidendo audiunt, claritatem sibi luciferi in vesperi tenebras vertunt. Dum isti humiliter vocem sanctae praedicationis accipiunt, quasi ad stellae lucem oculos cordis aperiunt; dum vero illi benedicenti invident, et non salutis causam, sed elationis gloriam quaerunt, prorumpente iniquitatis suae vespere in somnum mortis oculos claudunt. Per occultum ergo iudicium is qui electis est lucifer reprobis auditoribus fit vesper, quia exhortatione sancta qua boni ad vitam redeunt pravi deterius in culpa moriuntur. Unde bene per Paulum dicitur: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam . Verbum itaque suum auditoribus esse luciferum simul et vesperum vidit, per quod et alios ab iniquitate suscitari, et e contra alios sopiri in iniquitate conspexit. Quod quia occultis Dei iudiciis agitur, quae in hac vita ab hominibus comprehendi non possunt, recto illic subdidit: Et ad haec quis tam idoneus ? Ac si diceret: Idonei quidem sumus ad haec consideranda quia fiunt, sed idonei non sumus ad haec investiganda cur fiant. Unde hic quoque Dominus, quia aliis produci luciferum, aliis vero consurgere vesperum dixerat, ne perscrutari homo occulta Dei iudicia audeat, illico subiungit: