monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 32, 2
Pater quippe in tempore suo luciferum produxit, quia, sicut scriptum est: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret . Qui natus ex Virgine, velut lucifer inter tenebras nostrae noctis apparuit, quia fugata obscuritate peccati, aeternum nobis mane nuntiavit. Luciferum vero se innotuit, quia diluculo ex morte surrexit, et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae terram caliginem pressit. Cui bene per Ioannem dicitur: Stella splendida et matutina . Vivus quippe apparens post mortem, matutina nobis stellas factus est, quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicavit. Vesperum vero super terrae filios Dominus consurgere facit, quia infidelibus Iudaeorum cordibus dominari Antichristum eorum merito exigente permittit. Qui idcirco a Domino huic vesperi iuste subduntur, quia ipsi sponte sua filii terrae esse voluerunt. Terrena quippe et non coelestia requirentes, a perspicienda luciferi nostri claritate excaecati sunt; et dum praeesse sibi vesperum expetunt, subsequentis damnationis aeterna nocte merguntur. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; alius veniet in nomine suo, et ipsum recipietis . Hinc Paulus ait: Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati . Nequaquam ergo super eos vesper consurgeret, si coeli filii esse voluissent. Sed dum visibilia appetunt, amisso cordis lumine, sub noctis duce tenebrescunt.