monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 31, 9
Redemptor autem noster in carne veniens Pleiades iunxit, quia operationes septiformis Spiritus simul in se et cunctas et manentes habuit. De quo per Isaiam dicitur: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini . De quo Zacharias ait: Super lapidem unum septem oculi sunt . Atque iterum: Et in candelabro aureo lucernae septem . Nullus vero hominum operationes sancti Spiritus simul omnes habuit, nisi solus Mediator Dei et hominum, cuius est idem Spiritus, qui de Patre ante saecula procedit. Bene ergo dicitur: Super lapidem unum septem oculi sunt. Huic enim lapidi septem oculos habere est simul omnem virtutem Spiritus septiformis gratiae in operatione retinere. Alius namque prophetiam, alius scientiam, alius virtutes, alius genera linguarum, alius interpretationes sermonum iuxta distributionem sancti Spiritus accipit ; ad habenda vero cuncta eiusdem Spiritus munera nemo pertingit. At vero conditor noster infirma nostra suscipiens, quia per divinitatis suae potentiam simul se habere omnes sancti Spiritus virtutes edocuit, micantes procul dubio Pleiades iunxit. Dum vero Pleiades iungit, Arcturi gyrum dissipat, quia dum semetipsum factum hominem habere cunctas sancti Spiritus operationes innotuit, in Testamento Veteri litterae laborem solvit, ut fidelis quisque iam cum libertate spiritus illud intelligat cui prius in formidine inter tot discrimina serviebat. Audiat itaque beatus Iob: Nunquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades? Ac si aperte diceretur: Habere quidem lumina quarumdam virtutum potes, sed nunquid exercere simul omnes operationes sancti Spiritus sufficis? Me ergo coniungentem Pleiades in cunctis virtutibus contemplare, et tu de paucis ab elatione compescere. Audi quod dicitur: Aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Ac si ei aperte diceretur: Et si ipse iam quae recta sunt sentis, nunquid virtute tua etiam in alienis cordibus laborem grossioris intelligentiae destruis? Me itaque considera, qui carnalium stulta corrigo, dum me per carnis stultitiam manifesto, ut tanto magis haec quae putas virtutum tuarum fortia humilies, quanto nec vestigia meae infirmitatis apprehendis. Quia vero in ipso dominicae incarnationis mysterio aliis lux veritatis ostenditur, aliorum vero per scandalum corda tenebrantur, recte subiungitur: