monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 31, 8
Habemus adhuc quod de stellis Pleiadibus atque Arcturo aliud sentiamus. Pleiades quippe ab Oriente, Arcturus vero ex parte Aquilonis surgit. Quocumque autem se per gyrum suum Arcturus verterit, Pleiades ostendit; et cum lux diei iam vicina efficitur, stellarum eius ordo distenditur. Potest igitur per Arcturum, qui a plaga frigoris nascitur, lex; per Pleiades vero, quae ab Oriente surgunt Testamenti Novi gratia designari. Quasi enim ab Aquilone lex venerat, quae tanta subditos rigiditatis asperitate terrebat. Nam dum pro culpis suis alios praeciperet lapidibus obrui, alios gladii morte mulctari, plaga torpens, et velut a sole charitatis aliena, praeceptorum suorum semina plus premebat ex frigore quam ex calore nutriebat. Cuius oppressionis pondus Petrus horruerat, cum dicebat: Quid tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? Nec mirum quod per Arcturi septem stellas Testamentum Vetus exprimitur, quia et veneratione legis dies septimus exstitit venerabilis, et per hebdomadam integram constituti sacrificii vota tendebantur. Pleiades vero quae ipsae quoque, sicut superius diximus, septem sunt, Testamenti Novi gratiam tanto apertius indicant, quanto cuncti liquido cernimus, quod per illam fideles suos Spiritus sanctus septiformis muneris lumine illustrat. Quaqua igitur se Arcturus vertit, Pleiades ostendit, quia per omne quod Testamentum Vetus loquitur Testamenti Novi opera nuntiantur. Sub textu enim litterae tegit mysterium prophetiae. Et quasi inclinat se Arcturus et demonstrat, quia ad dum spiritalem intellectum flectitur, significata per illud lux gratiae septiformis aperitur. Et propinquante diei luce, stellarum eius ordo distenditur, quia postquam per semetipsam nobis Veritas innotuit, ab obsequiis carnalibus litterae praecepta laxavit.