monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 > bsbClm6224.490 > sectio 10 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 31, 7
In Arcturo autem, qui per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat, nequaquam particulatim edita vita sanctorum, sed tota simul Ecclesia designatur, quae fatigationes quidem patitur, nec tamen ad defectum proprii status inclinatur: gyrum laborum tolerat, sed ad occasum cum temporibus non festinat. Neque enim ad ima poli Arcturus cum nocturno tempore ducitur, sed dum ipse volvitur, nox finitur, quia nimirum dum sancta Ecclesia innumeris tribulationibus quatitur, praesentis vitae umbra terminatur; eaque stante nox praeterit, quia illa in sua incolumitate perdurante, mortalitatis huius vita percurrit. Est in Arcturo quod consideratius possimus intueri. In septem quippe stellis volvitur, et modo quidem tres ad summa elevat, atque ad ima quatuor inclinat, modo quatuor superius erigit, et tres inferius premit. Sancta quoque Ecclesia cum modo infidelibus Trinitatis notitiam, modo autem fidelibus virtutes quatuor, id est prudentiam, fortitudinem, temperantiam, iustitiam praedicat, quasi rotatu praedicationis status sui speciem quodammodo immutat. Nam cum quibusdam de operibus suis gloriantibus confidentiam proprii laboris evacuat, et fidem Trinitatis exaltat, quid aliud facit nisi tres stellas Arcturus elevat, quatuor inclinat? Et dum quosdam bona opera non habentes de sola fide praesumere prohibet, sed operari enixius quae praecepta sunt iubet, quid aliud Arcturus facit, nisi quatuor stellas erigit, tres deponit? Videamus quomodo tres elevet, quatuor deponat. Ecce per Paulum contra fidem de opere superbientibus dicitur: Si Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum . Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam . Videamus quomodo quatuor elevet, tres deponat. Ecce per Iacobum de fide contra opera superbientibus dicitur: Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est . Arcturus itaque volvitur, quia sancta Ecclesia iuxta auditorum suorum mentes in diverso latere praedicationis arte versatur. Arcturus volvitur, quia haec in noctis huius tribulationibus rotatur. Sed hunc Arcturi gyrum quandoque Dominus dissipat, quia labores Ecclesiae ad requiem permutat. Tunc et Pleiades plenius iungit, cum gyrum Arcturi destruit, quia tunc nimirum sancti omnes etiam visionis sibi specie copulantur, quando in fine mundi sancta Ecclesia ab his quos nunc sustinet laboribus solvitur. Dicat ergo: Nunquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Subaudis ut ego, qui tunc sanctorum vitam etiam per speciem unio, cum gyrum universalis Ecclesiae corporaliter solvo. Et quis hominum solius divinae hoc esse virtutis ignorat? Sed ut cognoscat homo quid ipse sit, memoretur assidue quid solus Dominus possit.