monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 31, 6
Quod bene ac breviter Ezechiel propheta describit, qui cum diversi generis animalia videre se diceret, adiunxit: Iunctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum . Pennae quippe animalium alterius ad alterum iunctae sunt, quia etsi dissimilia sunt quae agunt, uno tamen eodemque sensu sibi sanctorum voces virtutesque sociantur. Et quamvis alius rationabiliter cuncta agendo sit homo, alius in passionibus fortis adversa mundi non timendo sit leo, alius per abstinentiam semetipsum vivam hostiam offerendo sit vitulus, alius se in alta rapiendo contemplationis volatu sit aquila, pennis se tamen dum volant tangunt, quia et confessione vocum, et virtutum sibi unanimitate iunguntur. Quod quia solius divinae virtutis est, et disiunctis temporibus missos in fidei praedicatione coniungere, et dissimilibus virtutibus praeditos fulgore intentionis unire, recte dicitur, Nunquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades? Ac si dicat ut ego, qui unus omnia impleo, atque in unitatis sensu electorum mentes implendo coniungo.