monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 31, 5
Quia igitur quomodo Pleiades stellae de humanitate Redemptoris sibi concinant diximus, nunc quomodo in ostendenda unitate Trinitatis concorditer luceant demonstremus. Diversis quippe temporibus huic mundo David, Isaias et Paulus apparuit; sed tamen nullus eorum alteri diversum sensit, quia etsi semetipsos non noverant facie, unum tamen didicerant ex divina cognitione. David quippe ut auctorem omnium Deum in Trinitate ostenderet, dixit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus . Ac ne tertio Deum nominans tres Deos dixisse putaretur, illico unitatem eiusdem Trinitatis insinuans addidit: Et metuant eum omnes fines terrae . Qui enim nos eos, sed eum subdidit, unum tria quae dixerat intimavit. Isaias quoque cum laudem de unitate Trinitatis aperiret, Seraphim voces exprimens, ait: Sanctus, sanctus, sanctus ; ac ne tertio sanctum nominans unitatem divinae substantiae scindere videretur, adiunxit: Dominus Deus sabaoth. Quia ergo non domini dii, sed Dominus Deus addidit, unum existere quod tertio sanctum vocaverat indicavit. Paulus quoque ut operationem sanctae Trinitatis ostenderet, ait, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia . Atque ut unitatem eiusdem Trinitatis intimaret, protinus addidit: Ipsi gloria in saecula saeculorum, amen . Qui igitur non ipsis, sed ipsi subdidit, unum naturaliter, tria secundum personas innotuit, quod superius tertio idipsum dixit. Quasi ergo et uno in loco Pleiades sitae sunt, quia de Deo concorditer sentiunt, et tamen semetipsas non tangunt, quia sicut dictum est per huius mundi tempora diversa partiuntur.