monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 31, 4
Quam diversis temporibus Abel, Isaias, et Ioannes apparuerunt! Divisi quidem fuerunt tempore, sed non praedicatione. Nam Abel Redemptoris nostri passionem significans, agnum in sacrificio obtulit , de cuius passione Isaias ait: Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum . De quo Ioannes quoque ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi . Ecce divisis quidem temporibus missi, et tamen concorditer de Redemptoris nostri innocentia sentientes, eumdem agnum Ioannes ostendendo, Isaias praevidendo, Abel offerendo locutus est; et quem Ioannes in ostensione, quem Isaias in locutione, hunc Abel significando in manibus tenuit.