monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 31, 3
68. Sed cur ista loquimur, qui stimulo rationis urgemur, ut haec verba mysticis sensibus gravida cognoscamus? Quid enim micantes Pleiades, quae et septem sunt, aliud quam sanctos omnes denuntiant, qui inter praesentis vitae tenebras septiformis Spiritus gratiae nos lumine illustrant, qui ab ipsa mundi origine usque ad eius terminum diversis temporibus ad prophetandum missi, et iuxta aliquid sibi coniuncti sunt, et iuxta aliquid disiuncti? Stellae enim Pleiades, sicut supra dictum est, vicinitate sibi coniunctae sunt, et tactu disiunctae. Simul quidem sitae sunt, et tamen lucis suae Ita omnes sancti aliis atque aliis ad praedicandum temporibus apparentes, et disiuncti sunt per visionem suae imaginis, et coniuncti per intentionem mentis. Simul micant, quia unum praedicant; sed non semetipsos tangunt, quia in divisis temporibus partiuntur.