monumenta.ch > Hieronymus > csg68.272 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 31, 2
Pleiades stellae ἀπὸ τοῦ πλέιστου, id est a pluralitate vocatae sunt. Ita autem vicinae sibi et divisae sunt conditae, ut et simul sint, et tamen coniungi nequaquam possint, quatenus vicinitate quidem coniunctae sint, sed tactu disiunctae. Arcturus vero ita nocturna tempora illustrat, ut in coeli axe positus per diversa se vertat, nec tamen occidat. Neque enim extra se currens volvitur, sed in loco situs, in cunctis mundi partibus nequaquam casurus inclinatur. Quid ergo est quod homo ex terra factus, atque in terra positus , de coelesti administratione discutitur, quia Pleiades coniungere non valet, quas vicinas sibimetipsis conditas et pene coniunctas videt, quia Arcturi gyrum dissipare non potest, quem tamen cernere ipsa sua vertigine pene dissipatum potest? An ut in istis ministeriis auctoris potentiam pensans, infirmitatis suae meminerit, et eum quem adhuc in maiestate sua videre non poterat quam sit inaestimabilis in ipsa ministeriorum coelestium gubernatione perpendat?