monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 11
Et quia cum deprimuntur adversis, solertius in terna dona custodiunt, recte additur: Et superficies abyssi constringitur. Solet enim laetitia arcana mentis aperire, atque aperiendo amittere; adversa vero cum nos exterius deprimunt, interius cautiores reddunt. Post gelu itaque vel glaciem superficies abyssi constringitur, quia mens nostra, ad conservanda profunda dona quae acceperit, adversitatibus munitur. Abyssi enim suae superficiem Isaias constrinxerat, cum dicebat: Secretum meum mihi, secretum meum mihi . Abyssi suae superficiem Paulus constrinxerat, qui tot periculis ac adversitatibus insudans, sub praetextu cuiusdam de semetipso loquitur, dicens: Audivi arcana verba, quae non licet homini loqui . Et rursum: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me . Qui igitur foris adversa tolerans, ne fortasse in laudibus deflueret, arcana sua aperire metuebat, quid aliud quam secretorum suorum abyssum per constrictam superficiem presserat? Sequitur: