monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 10
Potest etiam in gelu vel glacie praesentis vitae adversitas designari, quae dum asperitate sua sanctos comprimit, valentiores reddit. Dum enim nos omnipotens Deus molestiis exerceri permittit, atque ad melioris vitae statum interveniente tristitia provehit, miro consilio super futuram frugem gelu et glaciem gignit, ut electus quisque in hac vita, tanquam in hieme, adversa ventorum et frigorum toleret, et velut in aestiva serenitate postmodum fructus quos hic conceperit demostret. Unde et sponsi voce unicuique animae post huius mundi turbines ad illa aeternitatis amoena properanti dicitur: Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit . Et quia si sola nobis adsunt prospera solvimur, ad virtutes vero melius per adversa solidamur, recte subiungitur: In similitudinem lapidis aquae durantur. Mentes enim quae per prospera molliter fluxerant constrictae adversitatibus durescunt; et ad similitudinem lapidis aqua perducitur, quando infirmus quisque per acceptam desuper tolerantiam passiones sui Redemptionis imitatur. In similitudinem quippe lapidis aqua duruerat, cum ille prius impatiens persecutor postmodum Paulus dicebat: Impleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea .