monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 8
Videamus, Paulus, infusa videlicet terra, quanta disciplinae glacie prematur, dum ait: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio . Qui enim velle habere se asserit, iam per infusionem gratiae, quae in se lateant semina ostendit. Sed dum perficere bonum non invenit, profecto indicat quanta illum dispensationis supernae glacies premat. An ista glacies eorum corda non presserat, quibus dicebat, Ut non quaecunque vultis, illa faciatis ? Ac si aperte diceret: Occulta cordis vestri semina iam prodire in frugem quaerunt, sed superni moderaminis gelu premuntur, ut tanto post fecundius exeant, quanto divini iudicii prementia pondera patientius portant.