monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 7
Sed ne quis haec verba Domini in bonam intelligi partem velit, debemus sic etiam quaerentibus astruere, dummodo minime iudicemur quae perscrutanda fuerant neglexisse. Superiori enim versu dicitur: Quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris? Statimque additur: De cuius utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit? Si ergo dictis praecedentibus sequens sententia non dispari sensu coniungitur, profecto et in bonam partem nobis eius intelligentia sine obstaculo difficultatis aperitur. Terra enim cum compluitur, iactata in eam semina feracius ligantur. Sed rursum si illam pluvia immoderatius irrigat, in culmo pinguedinem frumenti virtutemque mutat. Sin vero iactatum semen post pluviam gelu premitur, quo foris citius apparere repellitur, eo intus fecundius radicatur; et quo vetatur progredi, cogitur multiplicari, quia cum ab immaturo ortu restringitur, ex conceptionis suae tarditate laxatum ad fructum uberius impletur. Quid est ergo quod Dominus prius quidem patrem se pluviae insinuat, postmodum vero de suo egredi utero glaciem narrat, seque gelu gignere de coelo pronuntiat, nisi quod miro modo nostri pectoris terram ad suscipienda verbi semina, et prius per occultae gratiae pluviam infundit, et postmodum, ne in conceptis virtutibus immoderatius profluat, disciplina intimae dispensationis premit, ut quam acceptae gratiae pluvia irrigat, etiam disciplinae rigor astringat, ne si aut antequam debet, aut plusquam necesse est conceptas virtutes proferat, fruges in herbam vertat? Plerumque enim ab inchoantibus opus bonum dum priusquam oportet ostenditur, a grano perfectionis inanitur, et plerumque virtutes dum plus quam necesse est exuberant exhalant. Unde et electorum suorum Dominus vel ante tempus desideria renuit, vel rursum in tempore ultra mensuram profectus premit, ne si aut antequam debent, aut plus quam debent, proficiant, per profectus sui magnitudinem in elationis defectum cadant. Nam cum cor post peccata compungitur, terra quae aruerat infusione pluviae rigatur; et cum relictis iniquitatibus bona exsequi opera proponit, quasi post infusionem semen accipit. Et plerique cum desideria sancta concipiunt, in summis iam exerceri virtutibus inardescunt ut non solum culpa operationem non inquinet, sed nec cogitationem pulset. Et adhuc quidem in corpore positi sunt, sed nil iam perpeti de communione praesentis vitae volunt; imitari per intentionem internam mentis stabilitatem appetunt, sed intervenientibus tentationibus reverberantur, ut videlicet infirmitatis suae meminerint, et elati de virtutibus quas accipiunt non sint. Quod dum mira disciplinae repressione agitur, quid aliud quam super infusam terram gelu de coelo generatur? Quid aliud quam de Dei utero glacies producitur, quando de interno secreto dispensatio egreditur, et voluntates nostrae etiam in bonis desideriis frenantur?