monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 6
Amissa virtutis, virtute imago saepe retinetur. Quia vero cum inchoata divini timoris virtus amittitur, propter humanas laudes virtutis imago retinetur, recte subiungitur: In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. Aquae enim per glaciem in superficie durescunt, sed fluidae in intimis remanent. Et quid per aquas nisi fluxa accipimus corda reproborum? Quae cum ex proposito virtutem deserunt, fortes se in bonis operibus per hypocrisim ostendunt; dumque in intimis suis ad vitia defluunt, et foris se sanctorum ac fortium imitatores fingunt, Aquae in similitudinem lapidis durantur, et superficies abyssi constringitur, quia per superductam sanctitatis speciem fluxa ac instabilis eorum conscientia hominibus tegitur. Nam cum sibimetipsis intrinsecus turpes sint, ante alienos tamen oculos quadam vivendi vetustate vestiuntur.