monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 5
Et quia iusto iudicio superbas mentes ad culpam egredi ex accepta virtute permittit, recte adhuc subiungitur: Et gelu de coelo quis genuit? Plerumque enim sacri eloquii scientiam praestat, sed dum de eadem scientia is qui accipit extollitur, ira districti iudicis in ipso sacro eloquio caecatur, ut exteriores favores per illam sequens, eius iam interna non videat; et qui intus manens calere poterat, exeundo frigescat, duratusque in ima corruat, qui ad cognitionem Dei prius tractabilis in summis liquidus stabat. An sacrum eloquium coelum non est, quod diem nobis intelligentiae aperiens, sole nos iustitiae illustrat, quod dum nos vitae praesentis nox continet, stellis nobis mandatorum fulget? Sed quia oportet esse haereses, ut probati manifesti fiant , cum ab intellectu sano mens superba repellitur, ultione districti iudicis gelu de coelo generatur, ut cum ipsa Scriptura sacra in electorum cordibus caleat, eos qui se superbe scire appetunt a se frigidos emittat. Ibi quippe errant ubi corrigere errata debuerant; et dum a superna intelligentia resplendentis eloquii, et obdurati ipsi, et seducturi caeteros, corrunt, ad ima venientes ut gelu, et alios astringuat. Semetipsum tamen Dominus hoc gelu gignere perhibet, non quod pravorum mentes ipse ad culpam formet, sed quod a culpa non liberat, sicut scriptum est: Ego obdurabo cor Pharaonis . Quod quia misericorditer emollire noluit, profecto districte se obdurasse nuntiavit.