monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 4
Cuncta tamen haec intelligere et aliter possumus, si moraliter exquiramus. . Mentes namque hominum omnipotens Deus dum in suo timore format, quasi concipit, easque ad apertas virtutes, dum provehit, gignit; sed si de acceptis virtutibus extolluntur, relinquit. Et saepe quosdam cognovimus malorum suorum consideratione compungi, divini terroris pavore fervescere, et per pavoris exordia usque ad virtutum summa pervenire; sed dum de eisdem virtutibus quas accipiunt extolluntur, inanis gloriae laqueo astricti, ad antiquum torporem redeunt. Recte ergo cum tales Dominus proiicit dicit: De cuius utero egressa est glacies? Quasi enim de Dei utero glacies egreditur, quando hi qui iam intus incaluerant ex virtutum dono frigescunt; et inde exteriorem gloriam torpentes appetunt, unde ad interna diligenda ardentius flagrare debuerunt. Dumque iste signis, ille scientia, iste prophetia, ille magnis operibus pollet, atque per haec dona placere hominibus appetit, omne quod prius intimum caluerat, exteriorem laudem diligens, in torporem vertit. Quasi ergo glacies de utero egreditur, dum post donorum beneficia a visceribus pietatis supernae separatur. An non sunt glacies, qui in virtutibus quas accipiunt laudes ab hominibus quaerunt? Et tamen venienti iudici dona sua ad eius memoriam revocantes, dicunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Sed quomodo hanc glaciem Dominus proiiciat ostendit, dicens: Nescio vos unde sitis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis . Hanc glaciem nunc in utero Dominus portat, quia intra sinum Ecclesiae tolerat. Sed tunc aperte eiicit, cum tales a secretis coelestibus per extremum et publicum iudicium repellit. His itaque verbis quid aperte agitur, nisi ut beatus Iob de summis suis virtutibus humilietur, ne in hoc quod bene vivendo caluerat, superbiendo frigescat, et a Divinitatis utero repulsus exeat, si intra sinum sui cordis se tumidus extollat?