monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 3
Per hoc vero quod dictum est: De cuius utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit? etiam Satan in gelu et glacie nil obstat intelligi. Ipse quippe quasi de Dei utero glacies processit, quia a calore secretorum eius, malitiae torpore frigidus, magister iniquitatis exivit. Ipse gelu de coelo est genitus, quia constricturus corda reproborum, a summis cadere est ad ima permissus. Qui bene in coelestibus conditus, in culpae frigore mentes sequacium quasi gelu dum cecidit astrinxit. Qui ad terram veniens, quid in hominibus egerit, expletur cum subditur: In lapidis similitudinem aquae durantur. Per aquas namque populi, per lapidem vero eiusdem Satanae duritia designatur. Illo igitur ad ima veniente, in similitudinem lapidis aquae duratae sunt, quia eius malitiam imitati homines, mollia viscera charitatis amiserunt. Cuius fraudulenta consilia quia a seductis hominibus deprehendi non possunt, recte subiungitur: Et superficies abyssi constringitur. Aliud quippe ei intrinsecus latet, atque aliud extrinsecus ostendit. Transfigurat enim se velut angelum lucis , et callida deceptionis arte plerumque proponit laudabilia, ut ad illicita pertrahat. Abyssi ergo superficies constringitur, quia dum quasi bona persuasionis eius species velut solida desuper glacies ostenditur, in profundo latens eius malitia non videtur.