monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 30, 2
Quia superiecto quodam ignorantiae nostrae velamine, incomprehensibilitatem divini iudicii humanae mentis oculus nullatenus penetrat. Scriptum quippe est: Iudicia tua abyssus multa . Nemo ergo perscrutari appetat cur cum alius repellitur, alius eligatur; vel cur cum alius eligitur, alius repellatur; quia superficies abyssi constringitur, et, attestante Paulo: Inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius .