monumenta.ch > Hieronymus > csg46.366 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 27, 3
Sed ecce audivimus quo munere gentilitas vocatur; audiamus nunc qua districtione Iudaea repellitur. Audivimus quomodo deserta excolat, arentia infundat; audiamus nunc quomodo ea quae quasi videntur interna proiiciat. Neque enim sic colligit electos, ut non etiam iudicet reprobos; neque sic quibusdam culpas relaxat, ut non et in quibusdam feriat. Scriptum quippe est: Misericordia enim et ira ab illo . Unde hic quoque postquam tot dona gratiae intulit, etiam irae suae iudicia non abscondit. Nam sequitur: