monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 27, 2
Ac si diceret nisi ego, qui siccam terram humani cordis guttis scientiae gratuito aspergo. De hac enim pluvia alias dicitur: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae . Voluntariam quippe pluviam haereditati suae Dominus segregat, quia non eam nobis pro nostris meritis, sed pro suae munere benignitatis praestat. Et idcirco hoc loco pater pluviae dicitur, quia superna nobis praedicatio non de nostro merito, sed de eius gratia generatur. Stillae enim roris ipsi sancti praedicatores sunt, qui arva pectoris nostri inter mala vitae praesentis, quasi inter tenebras siccae noctis arentia, gratia supernae largitatis infundunt. De his stillis contumaci Iudaeae dicitur: Propterea prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit . Ipsae quippe stillae roris sunt quae stillae pluviarum. Quando enim dispensatione aliqua praedicationem temperant, quasi rorem tenerum aspergunt. Quando vero ea quae de supernis sentiunt virtute qua praevalent loquuntur, quasi ubertim manantem pluviam fundunt. Rorem aspergebat Paulus, cum Corinthiis diceret: Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum . Et rursum pluviam manabat, dicens: Os nostrum patet ad vos, o Corinrinthii, cor nostrum dilatum est . Hinc est quod Moyses, qui et valida fortibus, et tenera infirmis dicturum se noverat, dicebat: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea .