monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 26, 4
Haec tamen quae generaliter de gentilitate dicta sunt si solerter inspicimus, intra sinum sanctae Ecclesiae agi in singulis videmus. Sunt enim plerique ad verba Dei valde insensibiles, qui fidei quidem nomine censentur, verba vitae auribus audiunt, sed ea transire usque ad interna cordis minime permittunt. Hi quid aliud quam deserta terra sunt? Quae scilicet terra hominem non habet, quia eorum mens sensu rationis caret. Et nullus mortalium in hac terra commoratur, quia et si quando in eorum conscientia rationabilium sensuum cogitationes veniunt, non persistunt. Prava enim desideria in eorum cordibus sedem inveniunt, recta vero si quando venerint, ac si impellantur, decurrunt. Sed cum misericors Deus imbri suo cursum et sonanti tonitrui viam dare dignatur, compuncti per internam gratiam verbis vitae aures cordis aperiunt. Et impletur terra invia, quia dum praebet auditum verbo, cumulatur mysterio. Et producit herbas virentes, quia per gratiam compunctionis infusa, praedicationis verba non solum libenter recipit, sed etiam ubertim reddit, ut quod audire non poterat iam loqui concupiscat; et quae non audiendo etiam intrinsecus aruerat, iam loquendo quae sancta sunt viriditate sua quoslibet esurientes pascat. Unde bene per prophetam dicitur: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae . Sic enim sic facies terrae virtute renovationis immutatur, dum sicca dudum mens gratia veniente compluitur, et post ariditatem pristinam, quasi productis herbis, scientiae viriditate vestitur. Quae conditoris nostri gratia adhuc nobis altius commendatur, cum subditur: