monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 12, 3
Vigilanti vero est cura pensandum quod in novissimo abyssi deambulasse se perhibet. Deambulare quippe non constricti, sed liberi est. Quem enim vincula stringunt, eius nihilominus gressus impediunt. Quia igitur Dominus nulla peccati vincula pertulit, in inferno deambulavit. Liber quippe ad ligatos venit. Unde scriptum est: Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber . In novissimis ergo abyssi Domino deambulare est in loco damnationis nihil suae retentionis invenire, attestante Petro, qui ait: Solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo . Vel certe quia deambulando nos cum de loco ad locum ducimur, hic illicque praesentes invenimur; deambulasse in inferno Dominus dicitur, ut electis animabus in locis singulis per divinitatis potentiam praesens fuisse monstraretur. Unde et spiritus sapientiae mobilis describitur , ut per hoc quod nusquam deest, ubique nobis occurrere designetur. Quam descensionem suam Dominus tanto mirabilem respicit, quanto eam redempto homini crebrius infundit. Eam namque adhuc replicans subdit: