monumenta.ch > Hieronymus > csg48.53 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 12, 2
Ac si dicat: Ut ego, qui non solum mare, id est saeculum, per assumptam humanam carnem atque animam petii, sed etiam per eam sponte in morte positam, usque ad ultima inferni, quasi ad maris profunda descendi. Si enim mare, more divini eloquii, saeculum debet intelligi, nihil prohibet profunda maris inferni claustra sentiri. Quod profundum maris Dominus petiit, cum inferni novissima, electorum suorum animas erepturus, intravit. Unde et per prophetam dicitur: Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati . Hoc namque profundum maris ante Redemptoris adventum non via, sed carcer fuit, quia in se etiam bonorum animas, quamvis non in locis poenalibus, clausit. Quod tamen profundum viam Dominus posuit, quia illuc veniens, electos suos a claustris inferni ad coelestia transire concessit. Unde et apte illic dicitur: Ut transirent libertati . Quod vero profundum maris dixerat, hoc, aliis verbis replicans, abyssi novissimum vocat, quia sicut aquarum abyssus nulla nostra visione comprehenditur, ita occulta inferni nullo a nobis cognitionis sensu penetrantur. Qui enim hinc subtrahantur cernimus, sed quae illos iuxta meritum retributio suppliciorum maneat, non videmus.