monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 8, 3
Cuncta tamen haec, quae bis discussa sunt, adhuc intelligi et aliter possunt. Verba enim Dei quasi pigmenta quaedam nostri sunt adiutorii. Et sicut pigmentum quanto plus teritur, tanto plus in poculo eius virtus augetur, ita divina eloquia quo magis exponendo conterimus, eo audientes amplius quasi bibentes iuvamus. Quia igitur misericors Deus diu peccata hominum tolerat, et cum iam vicinum finem respicit, plerumque mentes peccantium immutat, recte de se, vim tantae pietatis insinuans, ait: