monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 7, 5
Video autem alios, quibus per locum magisterii exhortandi sunt officia arguendique commissa, qui vident aliquid illicitum admitti, et tamen dum quorumdam potentum offendere gratiam metuunt, arguere non praesumunt. Quisquis iste est, quid aliud facit, nisi videt lupum venientem, et fugit ? Fugit, quia tacuit; tacuit, quia, despecta aeterna gratia, temporalem gloriam plus amavit. Ecce ante potentis faciem intra sui se latebras silentii abscondit, et sicut persecutioni publicae, sic occulto locum dedit timori. Bene de talibus dicitur: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei . Quisquis igitur talis est, si haec districte iudicantur, etsi persecutio publica defuit, tamen tacendo Christum negavit. Non ergo desunt vel in pace Ecclesiae Antichristi tentamenta. Nemo itaque illa persecutionis extremae tempora quasi sola perhorrescat. Apud iniquos namque quotidie res Antichristi agitur, quia in eorum cordibus mysterium suum iam nunc, occultus operatur. Et si multi nunc specie tenus intra Ecclesiam constituti simulant se esse quod non sunt, in adventu tamen iudicis prodentur quod sunt: de quibus bene Salomon ait: Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate, quasi iustorum operum . Igitur postquam de iniquis dictum est, Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum, et auferetur ab impiis lux sua, quod utique in illa est Antichristi persecutione faciendum, mox, de eiusdem Antichristi perditione nos consolans, ait