monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.131 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 7, 4
Sunt praeterea plurima quae quosdam in ipsa pace Ecclesiae constitutos infideles esse renuntient. Video namque nonnullos ita personam potentis accipere, ut requisiti ab eo, pro favore eius non dubitent in causa proximi veritatem negare. Et quis est veritas, nisi ille qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita ? Neque enim Ioannes Baptista de confessione Christi, sed de iustitiae veritate requisitus occubuit ; sed quia Christus est veritas, ad mortem usque idcirco pro Christo, quia videlicet pro veritate, pervenit. Ponamus ergo ante oculos quod aliquis percunctatus personam potentis accepit, et ne verbi saltem iniuriam pateretur, veritatem negavit. Quid rogo iste faceret in dolore poenarum, qui Christum erubuit inter flagella verborum? Ecce et post haec ante oculos hominum adhuc Christianus est, et tamen si eum Dominus districte disposuit iudicare, iam non est.