monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 7, 3
Nemo autem sibi incaute blandiatur, et idcirco se a tali casu extraneum credat, quia ad illius tempestatis procellam pervenire se non existimat. O quanti illius tentationis tempora non viderunt, et tamen in eius tentationis procella versantur. Cain tempus Antichristi non vidit, et tamen membrum Antichristi per meritum fuit . Iudas saevitiam persecutionis illius ignoravit, et tamen viribus crudelitatis eius, avaritia suadente, succubuit . Simon divisus longe ab Antichristi temporibus exstitit, et tamen eius se superbiae, miraculorum potentiam perverse appetendo, coniunxit . Sic iniquum corpus suo capiti, sic membris membra iunguntur, cum et cognitione se nesciunt, et tamen prava sibi actione copulantur. Neque enim Pergamus Balaam libros aut verba cognoverat, et tamen eius nequitiam sequens, voce supernae increpationis audiebat: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari . Thyatirae quoque ecclesiam a Iezabel notitia et tempora et loca dividebant; sed quia eam par vitae reatus astrinxerat, inesse ei Iezabel dicitur, atque operibus perversis insistere, angelo attestante, qui ait: Habeo adversus te aliqua; quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis . Ecce quia reperiri potuerunt, qui Iezabel vitam reproba actione secuti sunt, Iezabel illic inventa memoratur, quia videlicet pravum corpus coniuncti mores unum faciunt, etiam si hoc loca vel tempora scindunt. Unde fit ut in perversis suis imitatoribus et iniquus quisque maneat qui iam praeteriit, et in suis operatoribus ipse iniquorum auctor iam appareat, qui necdum venit. Hinc Ioannes ait: Nunc Antichristi multi facti sunt , quia iniqui omnes iam eius membra sunt, quae scilicet perverse edita caput suum male vivendo praevenerunt. Hinc Paulus ait: Ut reveletur in suo tempore; nam mysterium iam operatur iniquitatis . Ac si diceret: Tunc Antichristus manifestus videbitur; nam in cordibus iniquorum secreta sua iam nunc occultus operatur. Ut enim de apertioribus criminibus taceam, ecce alius fratri in corde suo tacitus invidet, et si occasionem reperiat, eum supplantare contendit; cuius alterius membrum est, nisi eius de quo scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum ? Alius magni meriti esse se aestimans, per tumorem cordis cunctis se praeferens, omnes semetipso inferiores credit; cuius alterius membrum est, nisi eius de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae ? Alius mundi huius potentiam quaerit, non quo aliis prosit, sed quo ipse alteri subditus non sit; cuius alterius membrum est, nisi eius de quo scriptum est: Qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium; similis ero Altissimo ? Solus quippe Altissimus ita dominatur super omnia, ut alteri subesse non possit. Quem diabolus imitari perverse voluit, cum suum dominium quaerens, ei subesse recusavit. Imitatur ergo diabolum quisquis idcirco potestatem suam appetit, quia ei qui sibi est superna ordinatione praepositus subesse fastidit.