monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 7, 2
Neque enim eos nunc Dei lumen illustrat, qui iniquitatis suae malitiam fidei nomine palliant. Nam dum iuxta praedicationem fidei vivere negligunt, et tamen eamdem fidem specie tenus venerantur, honorem vitae praesentis ex nomine religionis quaerunt, hocque eis ex fide lucet, quod eos fides coram hominibus refovet. Sunt vero nonnulli, qui aeterna quae audiunt veraciter credunt, et tamen eidem quam tenent fidei male vivendo contradicunt. Habent hi quoque in tenebris lucem suam, quia dum perversa agunt, et tamen de Deo recta sentiunt, ne tenebrescant funditus, ex quadam parte fulgore luminis illustrantur. Qui dum plus terrena quam coelestia, plus quae vident quam quae audiunt, diligunt, pulsante persecutionis articulo, quod rectum credere videbantur amittunt. Quod illo maxime tempore multiplicius agitur, quando, surgente ipso iniquorum capite, in sanctam Ecclesiam persecutione ultima, liberis suis viribus eius fortitudo grassatur. Ibi tunc cor uniuscuiusque ostenditur, ubi quidquid in occultis latebat aperitur; et qui nunc ore sunt pii, et corde sunt impii, publicata malitia corruunt, et lucem fidei quam specie tenus tenuerant perdunt. Sed inter haec necesse est ut unusquisque nostrum ad cordis sui secretum redeat, et actionis suae damna pertimescat, ne, exigentibus meritis, per districtam iustitiam iudiciorum Dei in talium hominum numerum incurrat.