monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 6, 6
Tot nunc quasi vestibus sancta Ecclesia induitur, quot fidelium veneratione decoratur. Unde et ei ostensis gentilibus, a Domino per prophetam dicitur: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris . Multis tamen quasi fidelibus nunc specie tenus induitur, sed pulsante persecutionis impetu, tunc eis exuta nudabitur; de quorum sorte hic dicitur: Et stabit sicut vestimentum. Stare vero hoc loco ponitur in peccato persistere. Unde scriptum est: Et in via peccatorum non stetit . Vel certe reprobus quisque sicut vestimentum stare dicitur, ut non posse stare monstretur, quia sicut induta vestis in visionis suae specie per corpus tenditur, exuta autem fracta complicatur, ita unusquisque qui a sanctae Ecclesiae tunc statu recesserit, tensus ac decorus quasi dum indueretur fuit, sed exutus postmodum, confractus atque abiectus iacebit. Si vero stare intelligimus perdurare, sicut vestimentum stat quisque reprobus qui in hac vita quam diligit breviter durat. Unde et per Prophetam dicitur: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur . Haec itaque, quae allegoriarum nube recta intulit, nunc verbis apertioribus innotescit, subdens: