monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 6, 5
Unde et apte subiungitur: Restituetur ut lutum signaculum. Ac si aperte diceret: Hi qui nunc videntur in Ecclesiae sinu signaculum, tunc ante oculos omnium restituentur ut lutum, id est, nequaquam iudicia hominum de professione religionis fallunt, sed quod terrena sapiant, demonstrantur. Solet enim Scriptura sacra pro fide appellare signaculum, pro iniquitate lutum. Nam filius iunior qui, consumpta substantia, ad patrem rediit , in munere annulum accepit. Gentilis enim populus, qui, immortalitate perdita, ad Deum poenitendo revertitur, per fidei signaculum munitur. Unde et a sponso suo Ecclesiae dicitur: Pone me ut signaculum super cor tuum . Idcirco namque signaculum rebus ponitur, ne qua diripientium praesumptione temerentur. Sponsus ergo in corde signaculum ponitur quando fidei eius mysterium in custodia nostrae cogitationis imprimitur, ut ille infidelis servus, nimirum noster adversarius, cum signata fide corda considerat, tentando ea irrumpere non praesumat. Per lutum vero terrena contagia demonstrantur, attestante Psalmista qui ait: Eduxisti me de lacu miseriae, et de luto faecis . Quia igitur multi in terrenis contagiis inventi, perducti ad Ecclesiam, coelestis fidei sacramento signantur, et tamen ab iniquis operibus non recedunt, seque nunc fidei velamine contegunt, sed cum tempus invenerint, quid sint veraciter ostendunt, recte dicitur: Restituetur ut lutum signaculum. Quos enim nunc fideles credimus, ipsos tunc fidei hostes inveniemus; et quamvis appareant non tentati signaculum, erunt procul dubio tentati lutum. Unde et recte dicitur, Restituetur, quia qualis eorum conscientia esse ante fidem potuit, tales eos post modum reproba vita convincit. De quibus apte subiungitur: Et stabit sicut vestimentum.