monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 6, 4
Bene autem cum diceret: Nunquid tenuisti concutiens extrema terrae, illico adiunxit: Et excussisti impios ex ea? Attestante enim Paulo, plerique in ea sunt qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant . Impios ergo ex ea Dominus excutit, quia hi quos nunc intima vitia possident, tunc in voraginem apertae infidelitatis cadent; atque in acervum palearum transeunt, cum tentationis illius aura commoventur. Et quamvis se nunc sub specie fidei intra areae sinum tegant, tunc nimirum extra granorum cumulum districti examinis ventilabro resilient.