monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 6, 3
Cuncta tamen haec intelligi et aliter possunt. Terram quippe Scriptura sacra vocare consuevit Ecclesiam. Extrema igitur terrae Dominus tenet et concutit, quia Ecclesiae suae ultima per adventum Antichristi persecutione immanissima turbari permittit, nec tamen permittendo deserit. Hanc terram aliquando Dominus tenet, et non concutit; aliquando tenet et concutit, quia modo eam tranquilla pace fidei possidet, modo commoveri impetu persecutionis iubet.