monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 4, 3
Ubi apte subiungitur: Et stabit sicut vestimentum. Impolita namque et grossiora vestimenta etiam cum induta fuerint, quia induentis membris bene applicata non inhaerent, stare feruntur. Iudaea igitur circa veritatis notitiam etiam cum servire videretur, sicut vestimentum stetit, quia per exteriora mandata servire se Domino ostendit, sed adhaerere ei per charitatis intelligentiam noluit. Dum solam in praeceptis Dei litteram tenuit, et nequaquam se per spiritum sensibus intimis iunxit, quasi ei qui se induerat non adhaesit. Ubi et apte subiungitur: