monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 2, 4
Tunc autem plene sancta electorum Ecclesia dies erit, cum ei admista peccati umbra iam non erit. Tunc plene dies erit, quando interni luminis perfecto fervore claruerit. Tunc plene dies erit, quando nullam malorum suorum tentantem memoriam tolerans, omnes a se tenebrarum etiam reliquias abscondet. Unde et bene haec aurora quasi adhuc in transitu demonstratur, cum dicitur: Et ostendisti aurorae locum suum. Cui enim locus suus ostenditur, profecto ex alio ad aliud vocatur. Quid est enim locus aurorae, nisi perfecta claritas visionis aeternae? Ad quem cum perducta venerit, iam de transactae noctis tenebris nihil habet. Nunc autem adhuc tentationum molestias sustinens, quia per intentionem cordis ad aliud festinat Ecclesia, ad locum suum tendit aurora. Quem locum si mente non cerneret, in huius vitae nocte remaneret. Sed cum quotidie contendit perfici, et in lucem quotidie augeri, locum suum iam conspicit, et plene sibi clarescere solem quaerit. Locum suum aurora considerat, quando sancta anima ad contemplandam conditoris sui speciem flagrat. Ad locum suum pertingere aurora satagebat, cum David diceret: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei ? Locum suum veritas aurorae monstrabat, cum per Salomonem diceret: Quid habet amplius sapiens a stulto; et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ? Quem profecto locum etiam praecedentibus incarnationem suam patribus post ortum suum Dominus ostendit, quia nisi per prophetiae spiritum, incarnandum supernae patriae regem cognoscerent, bona eiusdem patriae quam essent desiderabilia non viderent. Locum suum veritas aurorae patefecit, cum Patrem coram discipulis petiit, dicens: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum . Locum suum aurorae monstravit, cum diceret: Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae . Ad hunc locum quem cognoverat pervenire aurora festinabat, cum Paulus desiderium habere se diceret dissolvi, et cum Christo esse.: Et rursum Mihi vivere Christus est, et mori lucrum . Et rursum: Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis . Bene autem post ortum suum locum proprium aurorae ostendisse se perhibet, quia futurae retributionis beatitudinem, priusquam per corpus ipse innotesceret, in paucorum intellectu continuit. Cum vero humanae nativitatis infirma suscepit, venturae claritatis notitiam in multitudinis innumerae amore dilatavit. Sed cum divini operis mysterium sic misericordia peragat, ut tamen et ira comitetur, quatenus occultus arbiter alios respiciens redimat, alios deserens perdat, quia cognovimus quomodo per incarnationem suam electos illuminet, audiamus nunc quomodo reprobos damnet. Sequitur: