monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, 2, 3
Habemus tamen subtilius aliquid quod considerata qualitate diluculi vel aurorae pensemus. Aurora namque vel diluculum noctem quidem praeteriisse nuntiant, nec tamen diei claritatem integram ostentant; sed dum illam pellunt, hanc suscipiunt, lucem tenebris permistam tenent. Quid itaque in hac vita omnes qui veritatem sequimur, nisi aurora vel diluculum sumus? quia et quaedam iam quae lucis sunt agimus, et tamen in quibusdam adhuc tenebrarum reliquiis non caremus. Per Prophetam quippe Deo dicitur: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens . Rursumque scriptum est: In multis offendimus omnes . Paulus quoque ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis . Ubi ergo lex peccati cum lege mentis contendit, profecto adhuc aurora est, quia lux quae iam emicuit, necdum praetereuntes funditus tenebras pressit. Adhuc aurora est, quia dum lex carnis legem mentis, et lex mentis legem carnis percutit, inter se vicissim lux et umbra confligit. Unde rursum Paulus cum diceret: Nox praecessit , nequaquam subdidit, Dies venit, sed Dies autem appropinquavit. Qui enim post discessum noctis iam non venisse sed appropinquasse diem insinuat, esse se procul dubio ante solem post tenebras adhuc in aurora demonstrat.