monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 56 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 12, 2
Bases quippe uniuscuiusque sunt animae intentiones suae. Nam sicut fabrica columnis, columnae autem basibus innituntur, ita vita nostra in virtutibus, virtutes vero in intima intentione subsistunt. Et quia scriptum est: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus , tunc bases in fundamento sunt, cum intentiones nostrae in Christo roborantur. Incassum vero alta super se bases aedificia erigunt, si non ipsae in fundamenti soliditate consistunt, quia nimirum quamlibet summa opera inaniter faciunt, si intentiones cordium extra aeternitatis certitudinem deflectuntur, et vitae verae praemia non requirunt, tantoque graviora ruinae super se damna aedificant, quanto altiora aedificia extra fundamentum portant, quia cum aeternae vitae praemiis non intendunt, quo plus se quasi in virtutibus erigunt, eo in gloriae inanis foveam profundius cadunt. Non ergo pensandum est bases quid sustinent, sed ubi sustinentur, quia profecto humana corda divinitus perscrutantur, non solum quae faciunt, sed quod in operibus quaerunt. Unde cum districtum iudicem Paulus describeret, atque actionum bona narraret, dicens: Qui reddet unicuique secundum opera eius, his quidem, secundum patientiam boni operis, gloriam et corruptionem ; quia, nominata boni operis patientia quasi totam electae actionis fabricam dixerat, subtiliter illico ubi bases eiusdem fabricae consisterent exquisivit, dicens: Gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam . Ac si aperte diceret: Et si quidam patientiam boni operis ostendunt, gloriam et incorruptionem non recipiunt, si intentiones cordis, id est bases fabricae, in fundamento non figunt, quia videlicet Deus vel honestae vitae aedificium non inhabitat quod extra se positum non ipse sustentat.