monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 11, 6
Sed cum parumper ab opere zeli fortitudo seponitur, alta consideratione opus est, ne fortasse nequaquam communis boni consilio, sed timore proprio vel cuiuslibet ambitionis studio a virtutis exercitatione cessetur. Quod nimirum cum agitur, iam non dispensationi, sed culpae servitur. Unde curandum sollicite est ut cum quis susceptum negotium cum virtutis cessatione dispensat, semetipsum prius in radice cordis inspiciat, ne sibi per hoc aliquid avarus appetat, sibi per hoc soli timidus pareat; et eo fiat pravum quod in opere sequitur, quo non ex recta cogitationis intentione generatur. Unde bene in Evangelio Veritas dicit: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit . Quid enim per oculum exprimitur, nisi opus suum praeveniens cordis intentio? quae priusquam se in actione exerceat, hoc iam quod appetit contemplatur. Et quid appellatione corporis designatur, nisi unaquaeque actio, quae intentionem suam quasi intuentem oculum sequitur? Lucerna itaque corporis est oculus, quia per bonae intentionis radium merita illustrantur actionis. Et si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit, quia si recte intendimus per simplicitatem cogitationis, bonum opus efficitur, etiam si minus bonum esse videatur. Et si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit, quia cum perversa intentione quid vel rectum agitur, etsi splendere coram hominibus cernitur, apud examen tamen interni iudicis obscuratur. Unde et recte subiungitur: Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Si lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt ? quia si hoc quod bene nos agere credimus, ex mala intentione fuscamus, quanta ipsa mala sunt quae mala esse etiam cum agimus non ignoramus? Et si ibi nil cernimus, ubi quasi discretionis lumen tenemus, qua caecitate in illa offendimus quae sine discretione perpetramus? Vigilanti igitur cura per cuncta opera intentio nobis nostra pensanda est, ut nil temporale in his quae agit appetat, totam se in soliditate aeternitatis figat, ne si extra fundamentum actionis nostrae fabrica ponitur, terra dehiscente solvatur. Unde hic quoque apte subiungitur: